Praefatio
Qui legis imbelli cantatum carmine robur
Herculis, imparibus verba notata modis,
Miraris tenui quam grandia gesta libello
Praeteream clari principis haud merito.
5
Sed prior Alcides parvi dum poma Molorchi
Accipit, edocuit parva decere deos.
1.
Non tulit torvi spolium leonis
Magnus Alcides modo natus infans
Et Libym terra genitum necavit
Integer aevi.
5
Non fuit primo iuvenis labore
Caestiger Pollux pugil atque victor:
Non fuit Castor puer in Eleo
Pulvere primus,
Orphei primo memoranda cantu
10
Possumus nec nos fera bella nostri
Herculis: sed quae capiat fidelis
Pignora mentis,
〔...〕
2.
〔...〕
Tandem semideos priscis heroas in annis
Auxilium fessis gentibus ille tulit.
Tunc dedit anguicomae frangentem colla Medusae,
Sidera tunc geminos lucida Tyndaridas,
5
Tunc datus informes thyrso qui perculit Indos
Thraciaque edomuit Euhius arma puer.
Editus Alcides qui terras, aequora, Ditem
Magnanimus monstris exuit horrificis
Thesea quid referam torvum fudisse Procusten,
10
Et labyrintheae Cresia monstra domus?
Quid referam Phrygias quassantem cuspide turres
Peleos Aeacidem Nereidumque genus?
Quantus et Iliacis steterit pro moenibus Hector
Et cum Deiphobo Troilus atque Paris?
15
Hoc pius Aeneas genitus de sanguine quondam
Condidit Ausoniis moenia littoribus,
Qui virtute sua Latii post bella furentis
Indigetis meruit nomen habere dei.
Hinc geniti indomitae lambentes ubera matris
20
Iliadae gemini, Martia progenies,
Iulius et magni genitus de semine Iuli
Qui bene martigenas exuperavit avos,
Gallia quem sensit bello superata bilustri,
Sensit et invictum Thessalis ora ducem.
25
Hinc Hispana datus premeret qui littora Caesar
Carolus a magno Caesare nomen habens,
Illius at soboles tot iam deducta per annos
Edidit Aestensi sanguine Nicoleon;
Auspice quo rerum crudelis concidit Otho
30
Boiorum populis horrida pernicies.
Aemiliae gentes antiquaque moenia Regi
Perdidit: hocque malum gallica Parma dedit.
Illum sed terrae pariter superisque minantem,
Nam bellum terrae dixerat et superis,
35
Inclytus Aestensi generoso a sanguine princeps
Victor ad infernos compulit ire lacus.
Singula bellorum memorem si gesta togaeque,
Non satis a toto mens Helicone foret.
Non mihi vel proprio referat si carmina cantu
40
Phoebus seu Phoebo proxima Calliope,
Non canerem totum tamen ut peragraverit orbem
Rosida purpureum qua tegit ora iubar,
Aequoris aut Indi radiat qua littora Phoebus
Et surgens nigros inficit Aethiopas
45
Namque et Caroleas moderantem vidit habenas,
Vidit et auriferi ditia regna Tagi;
Nec minus a nostro positos procul orbe Britannos‚
Cimbrorumque arces Teutonicasque manus;
Parte alia populos Arabum Carasque potentes
50
Et veterum vidit ditia regna Syrum.
Sed postquam terras ingens compleverat omnes
Gloria iam caelum mens generosa cupit.
Invidisse deos nobis, si talia curant,
Crediderim, tantum cum rapuere decus.
55
Percussis graviter sonuit super aethera palmis
Moesta sibi erepto principe Ferraria;
Laetus in astrifero plausus geminatus Olympo
Cum caperet caeli regia celsa suum.
3.
Optima primis fata tulerunt
Semper in annis, Funera vidit
Hectoris altae qui dedit igni
Moenia Troiae; vidit et acris
5
Herculis ustos perfidus artus,
Qui male iussit monstra tyrannus
Horrida vinci; concidit ille,
Vnica terris edita virtus,
Quem fera flevit turba Britannum,
10
Flevit et ater pulvere Medus,
Torridus illum flevit et Hammon
Strictaque bruma zona rigenti.
4.
Orbatas superi tam claro sidere terras
Non tamen Ausonias destituisse parant:
Tu datus Herculeo meritus qui nomine fulges
Divi progenies inclyta Nicolei.
5
Incipe, Pierio quas primum carmine laudes,
Incipe, Calliope, qualia gesta canam?
Horrida sanguinei memorem seu praelia Martis
Seu placidae referam mitia iura togae;
An prius antiquae gentis repetatur origo
10
Regibus a proavis edita progenies,
Aurea saphyreo quis fulgent lilia campo
Et Iovis Idaei candida lucet avis?
Splendida seu fratris memoretur gloria Borsi,
Indorum populis cognita et Hesperiis,
15
Cognita qua latum pelagus circumfluit orbem
Et qua lucifero prospicit ore deus?
Illius egregias cupiat qui dicere laudes
Smyrnaei vatis pectus habere decet.
Nam genus Aestense et maiorum ingentia facta
20
Et tantum veteres exuperavit avos,
Quantum sideribus praefulget lucida Phoebe,
Et quantum colles despicit altus Athos
Sed licet haec eadem posset te Borsia virtus
Aequalem celsis reddere principibus‚
25
Ipse tuum propriis nomen virtutibus ornas,
Nomen quod mites contribuere dei.
Herculeum terras monstris aequorque levavit
Nomen et astrigeros cum Phlegethonte polos
Namque Cleonaeo detraxit terga leoni
30
Et peltam Scythicae perculit Hippolytae;
Terrigenamque Libym vetuit contingere matrem
Et levis aethereo Stymphalis icta polo est;
Fumida fundentem nequicquam incendia Cacum
Sternit et Arcadiae robora sensit aper;
35
Aureaque Hesperiis detraxit mala puellis,
Charchesio cecidit littore tergeminus.
Nil iuvat Argolicam reparari caedibus Hydram,
Nil iuvat aeripedem terga dedisse feram;
Praelia miscentem trepidi sensere bimembres,
40
Sensit et implacidi ianua nigra dei.
Ille tulit caelum facili cervice volantes,
Perculit et Zetum perculit et Calaim;
Ardua fatales male rursum experta pharetras
Troia cadit, claram diruit Oechaliam;
45
Stravit et humano placantem sanguine divos
Et dominum Ismariis pabula facit equis.
Haec prior Alcides, crudelia monstra novercae
Dum necat, et miseros tollit ab orbe metus;
Addidit haec stimulos insignis gloria tanti
50
Nominis et similem te dedit illa deo.
Exhibet id teneros virtus spectata per annos
Dum procul Alphonsi regia tecta colis
Alphonsus Celtis hic tunc regnabat Hiberis
Et rex Pyreneis montibus unus erat.
55
Et tenuit sevae qua fluctuat unda Charybdis
Quaque tegit rabidos inguine Scylla canes;
Quin et Parthenopen propria virtute subegit,
Et tenuit Calabri iugera lata soli:
Tyrrhenumque tulit victricia signa per aequor
60
Et Lygures vinci contudit insolitos.
Hic fuit intrepidus si quando bella vocarent;
Casside sed posita pacis amator erat.
Ausus item Phoebum doctas et adire sorores,
Regali inseruit bacchica serta comae:
65
Condidit et patriis Romana poemata verbis,
Atque cothurnati nobile vatis opus,
Quid mirum tali divum excrevisse magistro,
Atque iterum Alciden si mea saecla vident?
Ille rudes propriis compleverat artibus annos,
70
Nam te vix puerum regia cura tulit.
Qualis semiferi gelido Chironis in antro
Trux puer et qualis Parthenopaeus erat,
Talis eras: niveo pendebat vertice crinis
Candidus et placido stabat in ore vigor.
75
Tunc etiam ardenti doctus contendere cursu,
Doctus et aerei carpere montis iter;
Doctus equum tritis mandentem frena lupatis
Castorea melior sollicitare manu.
Lusus erat celsum saltu consurgere in ensem
80
Et celerem volucri corpore ferre fugam.
Ast ubi floruerant tenera lanugine malae
Iunctaque ter lustro tertia messis erat,
Caestiger hinc ludens, quae bello proxima virtus,
Et dare et assuescis verbera dura pati.
85
Testis Parthenope, testis fera turba Sicambrum
Et celeres Numidae Celtiberique duces;
Testis et Alphonso Morinus quoque subditus acri
Et Maurus nigro concolor Aethiopi,
Te nihil in terris praestantius ulla tulisse
90
Saecula quae fuerint, quaeque futura forent.
Florida si placeat praestanti in corpore forma,
Naturae hanc donis annumerare decet:
Egregius forma longe cedebat Iason,
Cedebat longe pulchrior Hippolytus.
95
Sensimus ardentis iuvenili aetate vigores
Et virtus animi quam fuit ampla tui:
Threicio poteras melior contendere Marti
Et fera Thessalici frangere tela ducis.
Non ignota loquor: iuvenis Pandonia proles
100
Praebuit Herculei pectoris indicium,
Cum rigidum contra iuvenem contendere es ausus,
Ex quo sunt ipso vulnera pulchra loco
〔....................................
.....................................〕
105
Terga dedit versis acies contraria frenis
Et campo turpes cedere iussit equos.
5.
Non capit aequoreo genitum de semine tellus
Thessalis et torvo dudum parere magistro
Dedidicit, postquam iuveni iam vivida virtus
Ardenti incubuit: pudet hospita saxa ferocem
5
Degeneresque pati latebras. Nunc ille ruentes
Centauros agitat, nunc illum suscipit ingens
Pelion aut rapido Pholoes de rupe bimembri
Spicula contorquet; nunc Thessala rura superbus
Transmittit cursu, nunc celsum surgit in Ossam:
10
Donec apud Xanthum prima sublimis in hasta
Barbara Dardaniis impingeret agmina portis
Terribilis: primo iam tum metuendus in aevo.
6.
Credite, semideum generoso in pectore virtus
Eminet ac primum germinat ante diem.
Terruit et viridi Phoebus Pythona iuventa
Et iuvenem Lapithae contremuere deum;
5
Vix puer Aethiopas subdit sibi candidus Euhan
Atque securigeri Thracia regna senis,
Amphitryoniades primis vagitibus horrens
Serpentum elisit squamea colla manu;
Herculis et tenero Pandon superatus in aevo
10
Convertit turpi pectora foeda fuga.
Hunc ego Phoebeis componere viribus ausim,
Atque parem Tyrio robore ferre deo;
Herculeis credam non esse simillima gestis
Quae prius Herculea monstra subacta manu?
15
Ille puer geminos pressit iuveniliter angues;
Ad Styga flammivomum compulit ire deum.
Cornua nodosque Acheloia robore fregit,
Et caestus valido Verbere fusus Eryx;
Stravit et innumeros varia cum caede tyrannos,
20
Tartara terribilem iussit adire Lycum.
Gnosia terrificis quatiens mugitibus arva
Corniger immani vulnere fixus obit,
Atque venenata transmissus cuspide pectus‚
Perfidus Oenydae praemia raptor habet;
25
Ille Lycam forti libravit in aethera dextra
Quem medio perhibent diriguisse salo,
Viribus at nostri validae cessere cohortes
Herculis, et Scythici barbara terra ducis,
Perpetuos late qua despicit arida campos
30
Fogia non ullis obsita fluminibus;
Hic male confisos iaculis et praepete cursu
Intrepidus celeres proteris Illyridas.
Quid referam Siculi quo fuderis agmina regis
Robore, quo Calabros Celtiberamque manum?
35
Ecce Tarentinus Siculo dat terga sequaci,
Et Sarnum trepidi principis ala petit.
Tunc adamantigenas agitans in proelia turmas
Advenis et fusos cogis abire duces.
Qualis Amazonidum niveas dare terga phalanges
40
Impiger Alcides cogit et Hippolytem,
Dissipat infectas dominarum sanguine peltas
Turbidus et pharetras truncaque tela rapit,
Haud aliter Siculis victor fugientibus instas
Oraque cornipedum versa retundis equum.
45
Nunc Calabrum cuneos splendenti cuspide frangis,
Agmina nunc alacri barbara fundis equo
Haec ego non ausim tenui comprendere versu,
Tanta leves elegi pondera ferre negant.
Sunt tua Maeonio qui carmine proelia dicent
50
Tribrachus et longam qui canit Herculeam:
Herculeo ille tuis praelusit nomine gestis,
Doctus Apollineae fila movere lyrae;
Ille decus Mutinae, sanctorum gloria vatum,
Qualem non ullum saecula nostra ferunt,
55
Talia componet tibi carmina, qualia dicunt
Orphea Bistoniis concinuisse iugis:
Hunc ego silvicomas rupes et corda ferarum
Crediderim molli posse movere sono.
Hi longe Herculeas divino carmine laudes,
60
Bella cothurnatis versibus alta canent.
Nos satis est placidam tenues resonantia pacem
Dicere et Herculea carmina digna toga.
7.
Saturno celeres cohibente caelos
Et terras refugum aequoris littus et
Nullum terribiles agitabat iras
Cornu, nec strepitus classica diro tunc
5
Edebant sonitu, nec immitis arsit
Ensis. Non levibus texerat vel hamis
Lorica tumidos; sceleratum crimen
Caedis non fuerat: aurea saecula
Egere populos per amoena puri
10
Fontis, perpetua fronde latentes, et
Molles ad choreas Philomena cantu
Traxit, seu crepitans sibilus arbuti.
8.
Sit procul a nobis foedatus sanguine Mavors,
Strymoniis bellum misceat ille suis:
Candida Pax foveat populos et Borsia regna,
Et comes in pompa Copia dives eat.
5
Formosum viridi caput innectatur oliva
Et manibus culmos, spicea serta ferat;
Iaspidibus fulvo gradiatur splendida curru,
Hesperis insignem sentiat ora deam.
Nunc genus italicum positis mitescat ab armis,
10
Non durus peragat tristia fata chalybs.
Horrida sed Scythicas spargantur bella per urbes;
In solas nobis tela gerenda feras.
Proelia diffugiant pariter telluris et undae;
Alcides posuit tristia bella meus,
15
Horrisonos strepitus, stridentia signa tubarum
Deserit, et dulci redditus est patriae.
Oetaeis quondam veluti flagrantia flammis
Membra dedit caelo redditus ille deus;
Tunc Phoebus pharetris atque horrida Gorgone Pallas
20
Obvia surgenti fit sua turba deo:
Diva novercales posuit Saturnia fastus,
Sic magni suadent mitia iussa Iovis.
Splendida formosi laetantur numina caeli
Et Superis festus ducitur ille dies.
25
Talis ades patriae, circum te, florida, fratres
Corpora stant, animi pignora cara tui,
Quos inter radiat divino vertice fulgens
Grata Sigismundi corporis effigies;
Cuius ab aurato fundantur spicula cornu,
30
Haereat et capiti laurea: Phoebus erit.
Nunc me, Pierides, iuvat
Lusus dicere candidos,
Nobis et patriae decus
Advenit Herculeum.
35
Aurea Mercurio ridet coniuncta Dione,
Et micat aetherei stella benigna Iovis;
Iam grave Saturni mortalibus occidit astrum,
Sidus et invisi flebile Martis abest.
Mollia cum Nymphis Charites nunc carmina dicunt,
40
Exsultant Dryades Nereidumque chori.
Omnia nunc gaudent; caeli laetantur et undae
Et vario tellus picta colore nitet.
Namque exoptati felicia gaudia vultus
Borsius Alcidae suscipit ecce sui.
45
Noverat hic veteres, ardentia bella, triumphos,
Noverat et placidi pectoris ingenium;
Fallere quae possint magnum secreta Tonantem
Obstrusas mentes inspicit ille deus:
Haud equidem ignotis manibus pulcherrima regni
50
Crediderim nostrum claustra dedisse ducem.
Nam veluti superos quo rerum iura manerent
Praefecit variis Iuppiter officiis:
Vt mandata deum referat Cyllenia proles,
Terribilis Mavors ut sua bella gerat,
55
Lucida purpureus diffundat lumina Titan,
Informet Siculus tela trisulca Faber;
Sic tibi nubiferas Alpes et Gallica rura
Et celebris Mutinae Borsius arva dedit,
Sic etiam Lepidi felicia moenia Regi
60
Sigismundeis subdidit auspiciis.
Ille hinc Sfortiadae nostris disterminat arva
Finibus et campos, Mantua clara, tuos;
Te Lygur et Thuscus discorsque Bononia cingunt
Et sunt imperii meta suprema tui.
65
O nunc ultima floridis
Verbis fundite carmina,
Laudes Herculeas tuba
Dicite, Pierides.
Verticis Aonii si fas sit adire sorores,
70
Millenas voces oraque mille petam;
Scilicet Estensis canerem quae viribus acta,
Herculis invicti fortia gesta ducis
Et canerem Hesperiae quam sit gratissimus et quam
Hunc placido populi, quos regit, ore colant.
75
Et merito: quid enim pretiosius attulit aetas
Nostra? quid aut veterum saecula prisca patrum?
Ille colit superos; sanctissima verba Tonanti
Ore pios proprio concinit ille modos
Ille colit sacrae veneranda volumina legis,
80
Nec minus Astreae virginis haeret honos
Adde quod et gestis et nomine clarus avorum
Cum sit et arguto nobilis ingenio,
Non illum tumido levat aita superbia fastu,
Quae solet ingentis sollicitare viros;
85
Non illum fulvi torquet mala cura metalli,
Et stimulos dirae spernit avaritiae.
Hunc igitur Latiae gentes mirantur et omne
Personat Ausonium gloria vera latus:
Quacumque Adriaco contunditur aequore tellus,
90
Quacumque et superi verberat unda maris,
Hunc colit attrito pariter cum paupere dives,
Et iuvenum populo cum seniore chorus;
Quos ego nunc inter te, praestantissime rerum,
Pectore et imbelli, quo licet, ore colo.
95
Teque colam suberunt solis dum sidera Marti,
Dum Scytha terribilis, India mollis erit,
Flumina dumque suo labentur in aequora cursu
Et vitreus liquidas pontus habebit aquas
Movens aurea Pieri
100
Carmen, cithara, versibus
Parcendum: ruit igneo
Aethere frigida nox.
9.
CANTVS LAVDATIVVS ILLVSTRISSIMI ET EXCELLENTISSIMI DOMINI HERCVLIS ESTENSIS ETC.
Sunt quibus Herculei memoretur pectoris ingens
Robur, et horrendis viduatae
Tot monstris urbes; alii fera bella gigantum,
Fulmine deiectos Briarea et
5
Enceladum memorant iaculatoremque Mimanta.
Cantabunt alii fraternas
Aonidum vires et caesis impia bella
Fratribus et quanto dirumpat
Turbine Labdacidas stridens Capaneia pinus
10
Solus Maeonio cantetur
Carmine Troianos perfundens sanguine campos
Iliaco clarus Pelides;
At Macedum vires Indorumque horrida regis
Proelia commemorent alii; vel
15
Biscentena canant Tomyris sub milite caesa
Millia Persarum: simul atque
Addant humano saturatum sanguine Cyrum.
Sed me nec tam Sfortia virtus
Nec Venetum classes‚ Scythici quos contudit ingens
20
Maumethis rabies; nec tam me
Alphonsi illustres oblectant Marte triumphi,
Quam decus Herculeae percussit
Laudis et egregius praeclari nominis haeres;
Quo melius terris tribuere
25
Nil superi: geminos quamquam duo sidera caeli
Tyndaridas dederint et Martis
Progeniem Latiis quae subderet arcibus orbem,
Torquatos Fabiosque, et altum
Caesarei generis decus, et fortissima bello
30
Pectora Scipiadas tulerint, et
Immotos iactent terris tribuisse Catones
Hos nostri superant Estensis
Herculis egregiae laudes atque inclyta gesta:
Seu iuvet in Calabro pugnantem
35
Pulvere terribilesque agitantem dicere turmas
Deiectasque manus Siculorum,
Cum Sarnum pavidae regis liquere cohortes
Turbatae Aragonumque phalanges;
Seu iuvet horrisono cedentem dicere Marti
40
Quando truces lituum strepitus et
Deserit immites pacato pectore pugnas,
Pacificus tandem patriae cum
Redditus est dulci, votis iam mille petitus.
Sed pacis placidae quae gessit
45
Nullus Apollineo cantabit carmine gesta:
Ille liceat redeat Smyrnaeus
Vates‚ Iliacos doctus cantare tumultus,
Et licet ad superos iterum nunc
Virgilium mittant et carmina dulcis Horati
50
Elysium quis claudere cura est.
10.
EXCELLENTISSIMI PRINCIPIS HERCVLIS ESTENSIS CANTICA LAVDATORIA ETC.
Impia Dictaei turbarunt saecula regis
Aurea regna prius,
Ante nec ad Phasym tulerat Phoebeia puppis
Semideos proceres;
5
Quisque suos fines sua littora noverat, orbis
Inscius alterius.
Non Gangem viridi potaverat ore Britannus,
Non Rhodanum Assyrius;
Poma sed in rigidis iam tum mitissima tellus
10
Praebuit arboribus,
Tunc lac in liquidis et dulcia mella merumque
Fluminibus genuit.
Sed postquam Latia Saturnus conditus ora est
Arma senex fugiens,
15
Tunc Iovis ardenti cesserunt aurea regno
Saecula septrigeri.
Acrior hinc aetas, subiitque argentea proles,
Inscia sed scelerum;
Quis volucri cursu cervos agitare fugaces
20
Mens fuit et iaculis
Et viridi fortes campo exercere palaestras,
Et tenues choreas
Paulatim longis successit saevior annis
Aenea progenies;
25
Tunc venae Chalybum, chalybe atque nocentius aurum
Rupibus eruitur;
Tunc primum domiti Lapithae sensere ferocis
Verbera cornipedes;
Navita tunc sollers ventos et sidera novit,
30
Nominaque imposuit,
Ferrea mox aetas; longis mutare diebus
Tempora quid nequeant?
Haec primum nigris totas effudit habenas
Criminibus soboles;
35
Tunc prius infidum facinusque et bella cruenti
Infremuere duces;
Hippomanesque truces gelidumque aconita novercae
Miscuerunt epulis:
Ilicet humano pollutas sanguine terras
40
Deserit Erigone,
Sanctaque cum miti subierunt aethera purum
Relligione Fides
At nunc sidereis rursum de sedibus omnes
Exsiluere deae:
45
Namque iterum Estensis sub pectore tuta resedit
Herculis alma Fides,
Iustitiaeque decus simul isdem sedibus alba
Relligio subiit,
Aureaque Estensi rursus sub principe saecla
50
Reddita sunt populis.